라틴어 문장 검색

Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XV 1:1)
De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 1:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
Legis enim rectae fuit eius uita senectae;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:4)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
(불가타 성경, 집회서, 30장26)
putribus iam propugnacula saxis longo corruerant aevo pacisque senecta.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:170)
maerent indigetes et si quos Roma recepit aut dedit ipsa deos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:81)
maerebat regio saevi vastata leonis incursu;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:238)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:48)
te quoque, flebilibus maerens Hyacinthe figuris, Narcissumque metunt, nunc inclita germina veris, praestantes olim pueros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:66)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
nutrix Discordia belli, imperiosa Fames, leto vicina Senectus impatiensque sui Morbus Livorque secundis anxius et scisso maerens velamine Luctus et Timor et caeco praeceps Audacia vultu et Luxus populator opum, quem semper adhaerens infelix humili gressu comitatur Egestas, foedaque Avaritiae complexae pectora matris insomnes longo veniunt examine Curae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:12)
insignemque habitum Latii mutare coactae maerent captivae pellito iudice leges.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION