라틴어 문장 검색

Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 18:1)
Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 11:2)
Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 1:2)
Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 26:1)
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 23:1)
Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 11:1)
Civium, enim, dolor, conjugis liberorumque piorum, maritum vel patrem ademptum plorantium, maestitiae similis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.40)
ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI22)
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:5)
' quod bene si videant animo dictisque sequantur, dissoluant animi magno se angore metuque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:5)
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:6)
intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella, singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:9)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
postquam exempta fames caute in maestitia cibis famem exemptam dicit, id est fugatam, non affluentiam quaesitam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2161)
poscit equos gavdetque tuens ante ora frementes solent enim ex equorum vel maestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 821)

SEARCH

MENU NAVIGATION