라틴어 문장 검색

superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo missa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 79:2)
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata.
(아풀레이우스, 변명 82:5)
haec ego quamquam possim merito dicere, tamen uobis condono nec satis mihi duco, si me omnium quae insimulastis abunde purgaui, nisi nusquam passus sum uel exiguam suspicionem magiae consistere.
(아풀레이우스, 변명 88:8)
quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere?
(아풀레이우스, 변명 94:3)
quod pretium magiae meae repperisti?
(아풀레이우스, 변명 100:2)
quid addi ad hanc magiam potest?
(아풀레이우스, 변명 100:8)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)
"sum namque coram magiae noscendae ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare rerum rudis vel expers."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:6)
"Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:15)
qui nil sciunt facere praeter insanire.
(ARCHIPOETA, IV100)
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
quandoquidem, si homines etiam insanirent ad unum modum et conformiter, illi satis bene inter se congruere possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 56:2)
Eorum etiam, qui in magia (quam vocant) naturali versati sunt, pauca reperiuntur inventa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:4)
At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION