라틴어 문장 검색

quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, cernit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:8)
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, et date naufragio litora tuta meo, neve metu falso nimium trepidate, timentes, hac offendatur ne pietate deus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 511)
cligitur locuples facundia, quae doceret orbem quaeque voluminibus Pauli famulata disputaret, quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent sive timoris opus seu mystica vel profunda Christi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.9)
[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:6)
quo magis his credas, puer hunc ego parvus Ofellum integris opibus novi non latius usum quam nunc accisis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:15)
quo magis miror Plinii Secundi docti in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum gratia tradit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:3)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 29:7)
Non sum uno herede contentus, duos habere uolo et, quo magis concupiscam, habui.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:16)
sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum, quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:1)
ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:2)
quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 166:1)
et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 314:1)
quo magis quid facerem cura cruciabar miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION