라틴어 문장 검색

Neque major esse solet caudarum plurimarum splendor, quam aeris nostri in tenebroso cubiculo latitudine digiti unius duorumve, lucem Solis in jubare reflectentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:15)
melius tamen est si distinguamus 'unde superne plurimus', unde ad superos plurimus, id est magnus, amnis volvitur per silvam Eridani, id est populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 65913)
Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 12:5)
Quod genus, licet sit varium et mulitplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quaeque plurimum valent ad polluendum intellectum, ne sit purus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:3)
Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 3장1)
" Querelam hanc (etsi ab indoctioribus, ut plurimum, proveniat,) magna ex parte, veram esse, libentissime confiteor.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.40)
et multo sopor ille gravissimus exstat, quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se corpora conturbant magno contusa labore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:12)
Sicci sed plurima campi Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni, Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:7)
nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse et dicat et sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:4)
unde nunc etiam ut quam plurimum caveas, causa successit maxuma monendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:5)
Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:2)
mox armis resumptis, lorica et galea induti, subito quasdam portas aperientes, in multitudine gravi in apertam camporum planitiem, quam rex et exercitus nunc belli immemor habitabat, usque ad loca tentoriorum concurrere ausi sunt, plurimos sagittis transfigentes, et clamore magno et horrisono totum exercitum commoventes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:4)
Ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:2)
Recte enim notavit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inservientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:4)
magnamque motae rei famam, quae plurimum in novis consiliis valeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION