라틴어 문장 검색

thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 3:2)
Ab his transitus ad malagmata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:3)
Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:2)
post haec malagma.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:5)
Malagmata quoque huic rei aptantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:9)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:3)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:4)
quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:2)
Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:2)
deinde malagmata contusa abunde mollescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:2)
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:1)
Ad idem [latus] Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:1)
Ad strumam multa malagmata inuenio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 14:1)
At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 21:1)
faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION