라틴어 문장 검색

Cum tanta auribus tuis obstrepat vatum neqissimorum turba, nihil est cur queraris aliquid inusitatum tibi contigisse, ubi praeclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum conspexeris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:1)
Inusitatum quidem hoc, nec ex Scripturis habet auctoritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:42)
ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:17)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)
Unde Cato dixit, Litis preterite noli maledicta referre:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:12)
"Ite,maledicti, in ignem eternum" et reddet rationem, quare dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:14)
Certe Dominus per Prophetam docuit hoc grave esse maledictum dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:7)
Et ut scias quia operari terram magis servile quam liberum sit, maledicto parricidalis ejus operatio comprehenditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:14)
considera non operationem maledicti nomen accipere, sed quod scriptum est, operari terram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:8)
Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 13:1)
Denique, inusitato exemplo, id petendo Caesar impetraverat a praefecto, ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae, dispositio sibi committeretur, ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidialis apparitor ad solvendum quemquam urgeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 6:1)
Quo convecto per alveum Nili, proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est, sub trecentis remigibus agitanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:2)
Numerium Narbonensis paulo ante rectorem, accusatum ut furem, inusitato censorio vigore, pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cum infitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidius orator acerrimus, vehementer eum impugnans, documentorum inopia percitus, exclamavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION