라틴어 문장 검색

an uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere?
(아풀레이우스, 변명 10:15)
quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.
(아풀레이우스, 변명 10:26)
tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis.
(아풀레이우스, 변명 12:3)
quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas?
(아풀레이우스, 변명 24:6)
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura.
(아풀레이우스, 변명 24:10)
quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus.
(아풀레이우스, 변명 26:2)
dein etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio experirentur.
(아풀레이우스, 변명 26:5)
inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabies et denique insania exorta est.
(아풀레이우스, 변명 26:8)
quae si omnia palam et dilucide ostendero, tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor, nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum, non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.
(아풀레이우스, 변명 26:9)
) an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(아풀레이우스, 변명 27:5)
respondeat mihi Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae sit inductus.
(아풀레이우스, 변명 27:12)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
cuius pueritia etsi nihil ad religionem refragaretur, tamen accusatio fidem deroget.
(아풀레이우스, 변명 43:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION