라틴어 문장 검색

Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam vulgo ab alimentatione distinguunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:19)
ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:18)
Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:14)
Malevolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:9)
Certe, politice et artificiose spem nutrire et iniicere, ac homines a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra venenum malevolentiae antidotis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:5)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Sin in cupiditatibus fraenuntur et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu laetantur cum res male cedant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:5)
Dumque timet partem cuiuis dare, respuit artem Consiliumque uiri cuiuslibet inde requiri, Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:3)
Hominum solos respuis actus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 26:1)
natura respuit ut contraria quaeque iungantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:3)
Non respuit condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id quod antea petenti denegasset ultro polliceretur,
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 42장2)
6 Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장1)
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:1)
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:1)
"Si mea mansuris meruerunt moenia nasci, Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION