라틴어 문장 검색

Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam ".
이제 당신께서 좋으실 대로 저를 다루시고 명령을 내리시어 제 목숨을 앗아 가게 하소서. 그리하여 제가 이 땅에서 벗어나 흙이 되게 하소서. 저에게는 사는 것보다 죽는 것이 낫습니다. 제가 당치 않은 모욕의 말을 들어야 하고 슬픔이 너무나 크기 때문입니다. 주님, 명령을 내리시어 제가 이 곤궁에서 벗어나게 하소서. 제가 이곳에서 벗어나 영원한 곳으로 들게 하소서. 주님, 저에게서 당신의 얼굴을 돌리지 마소서. 살아서 많은 곤궁을 겪고 모욕의 말을 듣는 것보다 죽는 것이 저에게는 더 낫습니다.” (불가타 성경, 토빗기, 3장6)
Ex quo praecipue traditur quam naturalis sit harmonica modulatio, quae ita naturam ejus suavitate sui componere ac reparare valet, ut maligni quoque spiritus tormenta eam perturbare non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:1)
Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:2)
Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco martyris tumulationi congruo a quibusque religiosis multa conferrentur donaria et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni inmemores, agressi sunt sub nocturno silentio eandem infringere basilicam latrocinandi studio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:2)
non enim reperitur aliquis adeo divinis eloquiis eruditus, si maligno spiritu concitante amoris aculeis incitetur, qui contra mulieres cognatas sibi et affines ac Deo dedicatas feminas sciat unquam frena continere luxuriae, et hoc satis per assidua experimenta videmus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:10)
Exiguosque canam pugiles, Gruibusque malignos Heroas, nigrisque ruentem e nubibus hostem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:5)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
Est enim, ait, regressus ad amicum, excepto convicio, et improperio et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:12)
Excepto convicio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa;
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 1:5)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Improperium nihilominus caveamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:22)
convicia scilicet et improperium et secretorum revelatio, superbia, et plaga dolosa.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:36)
Qui calcauit opes animo uictore, malignum Deiecit carnemque sibi seruire coegit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:3)
Risus adest, non ille tamen quem sepe maligna Gignit abortiuum derisio, liuor ab intus Parturit, aut extra falsi describit amoris Forma, uel instabilis crebro lasciuia pingit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:19)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION