라틴어 문장 검색

itaque demum sublimis adstans magister, claustrum quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus, et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquet, quicquid incurrerit collisurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:2)
Nam cum bella facit et tympana pellis aselli, Hic lassatur et hec pulsa tonante manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:3)
Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit.
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:6)
Haec quemadmodum acta essent Urswicus regi retulit, ea tamen adhibita moderatione ac si tractatus pacis pro re desperata minime haberi deberet, sed tantum horam magis propitiam praestolaretur donec malleus incudem saepius percussisset atque Britannos et eorum sequaces emmolivisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:6)
31. Incus per malleum calefit admodum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 171:1)
adeo ut si incus fuerit laminae tenuioris, existimemus illam per fortes et continuos ictus mallei posse rubescere, ut ferum ignitum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 171:2)
Dein globum forti malleo ad duo latera adversa complanavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:5)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)
Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 105:7)
Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장132)
Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:5)
tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:4)
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:166)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:182)

SEARCH

MENU NAVIGATION