라틴어 문장 검색

Hi vero dolentes, rebus et armis vacui, usque ad praedictam Belegravam, quo Walterus cum omni manu sua extra muros ad hospitandum tentoria posuerat, iter acceleraverunt, omne infortunium quod eis acciderat sibi referentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:8)
Dux, audita hac injuria et querimonia suorum, praecepit ut universi ad arma contenderent cum omni equitatu quem illic adunaverat, cognita invasione Malevillae, et absque mora ut peregrinos insequerentur, in caput eorum reddentes universa mala [0396C] quae sibi illata sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:1)
«Grave et durum nobis infortunium, ex furore insipientium Teutonicorum ortum, imminet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:1)
Interea nuntii ducis ad dominum imperatorem Constantinopolim praecesserunt, qui sibi universa in [0399A] malo de actibus et infortunio retulerunt, nempe qualiter exercitus Hungaros Malevillae occiderit, et quomodo ad civitatem Niczh veniens, pro benefactis mala civibus reddiderit, sed non tamen hoc impune praesumpserit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:1)
Ubi universo casu et infortunio suo recitato in audientia omnium Graecorum civium, plurima Byzantiorum, argenti, equorum et mulorum munera suscepit pro nomine Jesu et timore Dei, omnibus super eum misericordia motis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:2)
Hoc ergo infortunio suorum moti, saepius consiliis inter se utuntur, utrum recenter in ultionem illorum insurgerent, an Petrum operirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:3)
Petrus agnito periculo suorum et infortunio consumptorum, lugens ac dolens, imperatorem humiliter deprecatur, quatenus misellis peregrinis paucis, tot millium reliquiis, in nomine Jesu Christi subveniat, et non a tantis carnificibus desolatos et anxiatos consumi patiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:3)
Sed dum fere omnia prospere successissent Christianis, et muros grandi foramine penetrassent, nescio quo casu aut infortunio tantus timor universum exercitum invasit, ut in fugam pariter redderentur, ut quasi oves a lupis [0409C] irruentibus dispersi et concussi, hac et illac diffugium quaerentes, sociorum obliviscerentur, Hungari vero, videntes tam subito athletas fortes deficere et fugam maturare, in virtute magna e portis cum rege exsiliunt, sine tardatione fugientes persequuntur, plurimam caedem exercentes et plurimos captivantes, ac plerumque noctis in persecutione consumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:5)
Qui statim hac recognita, super infortunio ejus motus est, omnique industria et misericordia, qua potuit, apud ducem Godefridum obtinuit, quatenus ei a domino Reymero, venerabili episcopo, consilium poenitentiae daretur de hujuscemodi incestu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:6)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)
Hoc tam grave infortunium ad proceres exercitus ut est perlatum, ad quinque fere millia armati, complures lorica induti, et equis insidentes e tentoriis advolant ad reprimendos hostes temerarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:1)
Nam Turcum caeteris insigniorem et saeviorem cursu exsuperans, in conspectu patris sui et omnium, qui convenerant ad perspiciendum rei eventum, altero in littore constituti, equo dejiciens, hasta perfodit, caeterosque illius casu et infortunio concussos, et mox in fugam versos, cum Christianis sodalibus acriter insecutus est, sed non longe a ponte idque propter insidias saepius ab urbe occurrentes et insequentibus resistentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:10)
Quem in terram Sarracenorum et Turcorum direxit exercitus ad repetendas praedas et spolia, quae Boemundus attritus et profugus deseruit, ut gaudium ex infortunio jejunae et attritae plebi reportaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 116:2)
Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:5)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION