라틴어 문장 검색

et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
vermibus et privas in corpora posse venire credis nec reputas cur milia multa animarum conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum videatur et in discrimen agendum, utrum tandem animae venentur semina quaeque vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:6)
Utere lactucis et mollibus utere malvis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXIX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
verum ipsae e foliis apes, ut Plinius ait, gallinarum more incubant et vermiculos creant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2001)
ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:4)
Iam qua diductos potat levis area fontes, Corycium milli surgit olus maluaeque supinae et non sollicitos missura papavera somnos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:3)
"haec modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos, aut humilem grato calfacit igne focum, et tamen assiduis exercet brachia telis adversusque minas frigoris arma parat, filius huius erat primo lascivus in aevo addideratque annos ad duo lustra duo is capit extremi volpem convalle salicti:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권475)
me pascunt olivae, me cichorea levesque malvae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 315)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
quem sibi indifferenter tam philosophus quam vermiculus usurpant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION