라틴어 문장 검색

Nullum inquit ille verum hoc ab summo mihi Iove attributum est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.6)
Manceps convenitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:3)
tunc ipse manceps carceris et vinculorum ianitor, ut fert vetustas conscia, repente Christum credidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.105)
quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumnque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum, servire sensibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:2)
Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:1)
omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona, ut omnia boni auctoris;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 1:2)
Quae vero voce et modis et organis et litteris 1 transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:5)
ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 444:2)
senae horae in orbem operi attributae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 224:1)
opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 595:1)
aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 65:1)
quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri attributi meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 440:2)
ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 197:1)
Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 198:1)
deinde geminis cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION