라틴어 문장 검색

Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:5)
Que quanto manifestior tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM 1:6)
Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, preter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puelle avunculum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 5:1)
quanta laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:5)
Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in cellulis cum paucis habitare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:1)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
De gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:7)
His itaque testimoniis patet fidei nomen modo proprie, modo improprie poni, cum videlicet non solum de occultis, verum etiam de manifestis fides dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:14)
Item, in eisdem Proverbiis de Filio Dei et ineffabili nomine ipsius quoque Filii manifestissime scripsit, quasi inducens personam admirabilis cujusdam prophetae, hanc inenarrabilem generationem prophetantis atque admirantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:39)
Sic quippe cum ejus passio in Sapientia manifeste prophetaretur, inter caetera ab impiis dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:9)
Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:9)
Quod notum est Dei, manifestum est in illis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:21)
"Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, etc." Et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:37)
Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:2)
Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION