라틴어 문장 검색

Neque tamen proculdubio haec contumacia ex indigentia mera illius populi manavit, sed etiam ex inveterato studio partium quod illis regionibus penitus insederat, ubi memoria Richardi Tertii adhuc in tanto vigore erat ut tanquam faeces quaedam acres in animis hominum, veluti in fundo vasis, subsiderent, quae, si vas paululum agitaretur, in sursum ascendebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:4)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
ac si partes ferri in motu positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptivae et quasi sensitivae virtutis manantis a terra quam alias, et inde fierent tanquam excitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:10)
Quatenus ad nobiles secundae classis, parum periculi ab illis manare potest, cum sint corpus dispersum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 10:2)
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".
(불가타 성경, 호세아서, 9장16)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Quid fles, quid lacrimis manas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:2)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장4)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장9)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:3)
ex his cruor manat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:4)
deinde id acetum coquunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION