라틴어 문장 검색

Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Numquam bona fide vitia mansuescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:6)
Hoc omnino ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 41:2)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:1)
Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:3)
Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ?
(세네카, De Providentia, book 1 33:2)
omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
"steterat nam corde gelato Scaevola et apposito dextram damnaverat igni, plus felix peccante manu, cum forte satelles palleret constante reo tormentaque capti is fugeret qui tortor erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 37)
nec satis defuit quin gelarent tamquam ad exsertum praebere cervices iussa mucronem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:5)
inque vicem stupuere greges socioque timore mansuescunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권188)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
his favit natura locis, hic victa colenti cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis22)
Quid tibi nunc strata mansuescere profuit ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION