라틴어 문장 검색

omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
diviso stat quisque loco, metuenda voluptas cernenti pulcherque timor, spirisque remissis mansuescunt varii vento cessante dracones.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:214)
ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 9:1)
Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:3)
nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:4)
iam pinus gracili dissolvere lamna Thespiaden iungique latus lentoque sequaces
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 133:2)
illa dolis viscoque super correpta sequaci implorat ramos atque inrita concitat alas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 276:1)
advolat atque, imo tellus qua proxima collo necdum umeri videre diem, prior ense sequaci
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 649:1)
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI35)
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:13)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
inque aliis rebus multis differre necessest naturas hominum varias moresque sequacis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:11)
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli temptabant fructusque feros mansuescere terra cernebant indulgendo blandeque colendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:3)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
Nullus semel ore receptus Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION