라틴어 문장 검색

non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:3)
nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 146:4)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit.
(아풀레이우스, 변명 64:11)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
"Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:5)
Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:12)
nam et quid potissimum abhorreret asino excogitantes scrupulose, ad explorandam mansuetudinem id offerebant mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, pisces exotico iure perfusos.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:5)
Sed quod erat tunc dolendum, nunc auferendum est, non aspere sed, sicut scriptum est, in spiritu lenitatis et mansuetudinis.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:1)
Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, egique ut considerarent quam esset pudendum atque plangendum, quod de illis fructibus carnis non solum privatim vivere, sed etiam honorem ecclesiae deferre cuperent et, si potestas daretur, totum tam magnae basilicae spatium turbis epulantium ebriorumque complerent;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 6:9)
Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION