라틴어 문장 검색

Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:1)
In quibus statutis condemnatoriis complures insertae sunt clausulae iustae admodum et temperatae reservationis et limitationis liquido indicantes et praemonstrantes qualis esset prudentia regis, qualis temperantia et moderatio eius, quae spem etiam in futurum facere poterant imperii aequabilis et mansueti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:2)
Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:1)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si mansuetos id facere viderint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:5)
Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem filium domi liquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장8)
singula cotidie milia auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta atque etiam mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:5)
Nam quid aliud hec nisi liber cursus voluntatis in actum quem suis leges mansuetis expediunt?
(단테 알리기에리, Epistolae 41:10)
David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emenda-vit fames.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:7)
dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 14:1)
Deinde ausus suos inefficaces queritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:1)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Hac cessante visus inefficax est, adeo ut quod remus in aqua fractus videtur vel quod turris eminus visa, cum sit angulosa, rotunda existimatur faciat rationis neglegentia, quae si se intenderit, agnoscit in turre angulos et in remo integritatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 20:1)
quem cum [veni] sprevisset, faciente Venere, Iasonem tunc ad Colchos euntem inefficaciter adamavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6262)

SEARCH

MENU NAVIGATION