라틴어 문장 검색

consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 371)
ille manum proiecto tegmine demens ad volnus tulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:19)
Illi in secessu pariter sub rupe iacebant felices, quos una dies, manus abstulit una, pervia vulneribus media trabe pectora nexi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권55)
"frons aspera cornu, tela manu, reicitque canes in vulnus hiantes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권248)
cum subitum obliquo descendit ab aere vulnus, urgentisque sonum laeva manus aure retenta est, sicut erat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권28)
"en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt volnera et in molles sequitur manus impia planctus, accipite infandae iusta exsequialia mortis, crudeles, nimiumque mei!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권329)
Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus . . . diutiusque facies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장137)
Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:1)
Quum tam misera antea conditio vulneris sit, tamen id interdum manus diutiusque facit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 35:5)
illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:2)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
Ille citato vincere cursu poterat celeres, ille rebelles fundere Parthos levibusque sequi Persida telis, certaque manu tendere nervum, qui praecipites vulnere parvo figeret hostes, pictaque Medi terga fugacis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:15)
Corpora opima taurorum exiguo concidunt vulnere et magnarum virium animalia humanae manus ictus impellit ;
(세네카, De Providentia, book 1 73:3)
hic manus ob patriam pugnando vulnera passi 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6601)
nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION