라틴어 문장 검색

Insula quondam In medio stetit illa mari, sub tempore vatis Proteos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:40)
unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2412)
insula quondam in medio stetit illa mari sub tempore vatis Proteos, at nunc Pellaeis est proxima muris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 26219)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum ab Hatria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 376:2)
reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 159:1)
non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari, Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 406:1)
Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 47:3)
675 Reliquum cadaver in mare proiectum servat Cordus, qui ex insula Cypra Pompeium secutus erat, in litusque affert, ibique comburit, deinde sepelit ossa, lapidemque imponit cum inscriptione.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권34)
tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode situs ad commeatus excipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 375:2)
carpathium mare est inter Aegyptum et Rhodum, ab insula Carpatho illic posita dictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5951)
classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 314:3)
hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 5:1)
Carpathium mare inter Rhodum et Alexandriam, quod obesse dicitur a Carpatho insula, ut Lucilius "Carpathium mare transvectus cenabis Rhodi". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3864)
Aliquanto autem tempore cum navigassent, in quibusdam insulis de regno Graecorum pernoctantes, vel propter motum maris commorantes, intellexerunt Christianum imperatorem Graecorum ad urbem Finiminis pervenisse, in comitatu magno et apparatu copioso, ad succurrendum peregrinis, sicut fide promiserat, quando sacramento et foedere percusso juncti sunt illi in amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION