라틴어 문장 검색

Sonuere fluctus, tumuit insanum mare tacente vento;
(세네카, 메데아 12:15)
illam enim moram naturae, maris et uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:7)
ubi saeva orta tempestas est ac turbato maria rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 105:2)
obnixa omnia contra mare mari, nubes nubibus, venti ventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3591)
ventis maria omnia vecti per maria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5243)
Lena Quod ille dixit, qui secundo vento vectus est tranquillo mari, ventum gaudeo - ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus suavibus modis, nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 19)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
efficitur portus medium mare, tutaque ventis omnibus ingenti mansuescunt stagna recessu.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:345)
iamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus firmatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장3)
Cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 26:3)
cum murmure montis] sic dixit Pacuvius murmur maris, quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi magno misceri murmure pontum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 554)
etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:3)
me mare, me venti, me fera iactat hiems.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 122)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION