라틴어 문장 검색

et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea victa regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 18:1)
Artis Phidiacae toreuma clarum Pisces aspicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXV1)
Argenti genus omne comparasti, Et solus veteres Myronos artes, Solus Praxitelus manum Scopaeque, Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIX1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Mirator veterum senex avorum Donet Phidiaci toreuma caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII9)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non vitiantur aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV4)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)
Accipe non vili calices de pulvere natos, Sed Surrentinae leve toreuma rotae.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CII Calices Surrentini1)
bacatum ornatum margaritis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6551)
dicimus autem et haec margarita et hoc margaritum et haec margaris, quod Graecum est, quo modo Nais.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6552)
vel gemmas integras, margaritas pertusas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6554)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION