라틴어 문장 검색

iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:5)
Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:6)
"Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권193)
mimi solent cameras vestras introire,
(ARCHIPOETA, IV99)
Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:26)
30. Primo, auctoritas camerae stellatae, quae antea legi regni communi tantum nitebatur in aliquibus casibus, robore statuti suffulta est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:1)
At quemadmodum cancellaria ius praetorium ita camera stellata ius censorium (demptis tamen rebus capitalibus) imitatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:5)
Ista autem curia camerae stellatae ex bonis composita est elementis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:6)
Etenim rex eum excepit in camera praesentiali, astantibus multis ex proceribus Scotiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 15:2)
15. Circa hoc tempus noctu magnum coortum est incendium apud regis palatium de Shine prope cameras regis ipsius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 15:1)
In margine autem huius memoriolae per manum regis propriam apposita sunt haec verba,
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 23:1)
sint naturae inquisitae quatuor naturae illae, quas Contubernales vult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:2)
Mensa oblonga et rursus quadrata sive sedes ad parietes camerae consilii videri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:16)
Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:21)
Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION