라틴어 문장 검색

Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:9)
Vides quod iste falsum quaesivit, qui non veritatem, sed adulterium requisivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:15)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)
Ita se luxuria et deliciis et adulteriorum affectibus juvenes jactare consuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:13)
Sed etiam si est luxuriosus, nec potest studium vitare luxuriae, ab adulterio tamen studeat temperare;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:9)
Cuius post obitum maritus cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione quid moliretur haerebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:3)
Exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum, cum nihil post tormenta multorum inveniretur, iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa, et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 6:1)
Cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii comperisset, vim in se metuentem, prope venire permisit intrepidam, et confisam opertamque ad usque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi, et pudoris inviolati mansuri, benignius confirmavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 3:1)
Ideo familiarem suum perquam fidum, regionumque Mesopotamiae gnarum, per Izalam montem, inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum, Nisibin occulte dimisit, mandatis arcanisque vitae secretioris, maritum exorans, ut auditis quae contigerint, veniret secum beate victurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:2)
>Multi, etiam Senatores et Senatorii generis feninae, Romae veneficiorum, stuprorum et adulteriorum accusantur et supplicio afficiuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장1)
Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 16:1)
Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:2)
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 44:1)
Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION