라틴어 문장 검색

"audis, Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII45)
Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 34:1)
Cyzicus, nobilis civitas, arce, moenibus, portu turribusque marmoreis Asiaticae plagae litora inlustrat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 15:1)
Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:13)
nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:16)
Nam et aedes Iunoni Monetae Kalend.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:2)
Si spoliare deos, ignemque immittere templis, Numina miscebit castrensis flamma Monetae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:56)
Primus Thessalicae rector telluris Itonos In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit et immensis coxit fornacibus aera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:75)
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:22)
At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
At Chione non sentit opus nec vocibus ullis Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LX4)
Aut libram petit illa Cosmiani, Aut binos quater a nova moneta, Ne sint basia muta, ne maligna, Ne clusis aditum neget labellis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LV7)

SEARCH

MENU NAVIGATION