라틴어 문장 검색

sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Tu caussa malorum, Facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam In turbam missi feralia foedera regni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:35)
Nam pignora iuncti Sanguinis, et diro ferales omine tedas Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva Intercepta manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:52)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:8)
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, Has etiam movisse manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:20)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exsiluit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:72)
Ille superuis Detestanda deis saevorum arcana magorum Noverat, et tristes sacris feralibus aras, Umbrarum Ditisque fidem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:5)
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes Arcanum ferale Magos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:8)
Illi namque nefas urbis submittere tecto Aut laribus ferale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:2)
nigroque volantia fumo Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes Colligit in cineres et olentes membra favillas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:16)
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis, Emathiis unum campis adtollere corpus, Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora Plena voce sonent nec, membris sole perustis, Auribus incertum feralis strideat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:57)
Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:6)
Cedant feralia nomina Cannae, Et damnata diu Romanis Allia fastis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION