-
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
-
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
-
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
-
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
- (클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)
-
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
-
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
-
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
-
Non certius umquam hortati superi, nullis praesentior aether adfuit ominibus.
- (클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:96)
-
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles ovaque maternus rupit hiulca tepor, protinus implumes convertit ad aethera nidos et recto flammas imperat ore pati.
- (클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:2)
-
te propter gelidis Aquilo de monte procellis obruit adversas acies revolutaque tela vertit in auctores et turbine reppulit hastas o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris Aeolus armatas hiemes, cui militat aether et coniurati veniunt ad classica venti.
- (클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:34)
-
commendat Siculis furtim sua gaudia terris infidis Laribus natam commisit alendam, aethera deseruit Siculasque relegat in oras] ingenio confisa loci.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:65)
-
libratur in ictum fraxinus et nigros illuminat obvia currus missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo pacificas rubri torsisset fulminis alas confessus socerum:
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:120)
-
Phlegra nobis infensior aether.
- (클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:119)
-
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos infecit radios ululatuque aethera rupit terrifico:
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:59)
-
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
- (클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)