라틴어 문장 검색

Deus operando hominem creat, angelus operando procreat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:47)
Per me enim homo procreatur ad mortem, per ipsum recreatur [0446A] ad vitam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:102)
Eorum siquidem hominum qui Veneris profitentur grammaticam, alii solummodo masculinum, alii feminum, alii commune, sive promiscuum genus familiariter amplexantur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:45)
quidam vero quasi heterocliti genere, per hiemem in feminino, per aestatem in masculino genere irregulariter declinantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:46)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:16)
rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:18)
Illis tandem frustra circa novam munitionem laborantibus, insidiae comitis Reymundi surrexerunt, in equis velocissimis ad auxilium sociorum qui erant in praesidio contendentes et Turcos [0470D] jam diem ultimum metuentes, et regredi sursum ad portam praeparantes vehementi insecutione oppresserunt, solumque juvenem de nobili parentela procreatum retinuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:6)
Turcopoli itaque, gens impia et dicta Christiana nomine non opere, qui et Turco patre et Graeca matre procreati, videntes viros sibi inter manus oblatos, subito irruerunt in eos, Baldewinumque, qui Hugonem aliquantulum praecesserat, ut aiunt, sagittis confixerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:6)
Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:4)
Et statim acclamatum est illum coronam regni jure recipere, et dominum patriarcham eum in regem procreare et promovere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:3)
Sunt enim quaedam, quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem, et causam huius non contingit scire ex caelestis circuli effectu.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 4:2)
tolles omne quod aperit vulvam masculinum Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:13)
Omne quod aperit vulvam de armentis et pecoribus tuis, quaecumque nata fuerint tibi masculina, sanctifica Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:14)
Cum dederit haec, tolles omne quod aperit vulvam masculinum, et sanctificabis Domino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION