라틴어 문장 검색

Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus orbem terrae, tenuiorum et rariorum versus ambitum coeli:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:4)
quum nec verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:7)
Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:3)
Quia massae rerum majores sequuntur formas magis catholicas et generales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:13)
at corpora caetera (gravia quae vocant et levia, extra loca scilicet connaturalitatis suae sita) feruntur recta ad massas sive congregationes similium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:6)
vel ut a massa corporea ipsius terrae, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et rapiantur, et ad eam per consensum ferantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:4)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
per quem corpora feruntur ad massas connaturalium suorum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:2)
qui licet sit ex genere motus congregationis minoris, tamen si operetur ad distantias magnas et super massas rerum magnas, inquisitionem meretur separatam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 456:2)
sin fuerint in massis majoribus et tanquam justis exercitibus, tum vero per conflictum se locis invicem summovent et ejiciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:10)
Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis vel ligni, per separationem et rejectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:12)
Similiter fermentum panis, et flos cervisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex venenis, excitant et invitant motum in massa farinaria, aut cervisia, aut caseo, aut corpore humano, successivum et continuatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:22)
in massa farinaria, remoto fermento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION