라틴어 문장 검색

et cum maturuit suppuratio, rescinditur ferro, eaque emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:4)
bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:2)
Non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:2)
alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 4:9)
Grossi appellantur fici quae non maturescunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 5:3)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)
"cupido generandi nonne a deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:6)
"Quid ingrati sumus, quid nobis invidemus, si veritas divinitatis nostri temporis aetate maturuit?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:16)
adhibetur autem ad partus, quod i maturescunt aut septem non numquam aut ut plerumque novem lunae cursibus, qui quia mensa spatia conficiunt menses nominantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:2)
quod optas, Caelianum illud maturescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 4:1)
iam quod in flore primo tantae indolis iuvenis exstinctus est summa consecuturus, si virtutes eius maturuissent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 4:1)
Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:4)
Haec ubi nubilibus primum maturuit annis, praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, rara quidem facie, sed rarior arte canendi, unde Canens dicta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:8)
nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui negotiis districtus impendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 2:1)
multum in Valerio Flacco nuper . vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION