라틴어 문장 검색

uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 20장 2:4)
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 1:1)
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:5)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:4)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:3)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:4)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:5)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:5)
optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 26:5)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION