라틴어 문장 검색

Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:1)
Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 3:1)
Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 7:3)
nullum sit verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti structura in morem annalium componantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:2)
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 3:1)
"Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit, et ferrum robigo consumit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:11)
"Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:15)
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
hoc tibi quod potui confectum carmine munus pro multis, Alli, redditur officiis, ne vestrum scabra tangat robigine nomen haec atque illa dies atque alia atque alia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b 1:1)
Falsus honor iuuat et mendax infamia terretquem nisi mendosum et medicandum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1620)
o pater et rexIuppiter, ut pereat positum robigine telumnec quisquam noceat cupido mihi pacis!
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장30)
Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:2)
Stilus ipse quasi sentiens et cera subtristior vel rubigine vel situ obducitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:11)
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi pocula adorandae robiginis et populorum dona vel antiquo positas a rege coronas;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII55)

SEARCH

MENU NAVIGATION