라틴어 문장 검색

nisi Hymettia mella Falerno ne biberis diluta.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장7)
si vespertinus subito te oppresserit hospes,ne gallina malum responset dura palato,doctus eris vivam musto mersare Falerno:
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장13)
Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:11)
"te Trifolinus ager fecundis vitibus implet suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis - nam quis plura linit victuro dolia musto?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX22)
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, quique novum totiens mustum bibit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X103)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Quaero, quae ratio de musto ebrietatem aut tardam fieri faciat aut nullam?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:4)
In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:3)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:3)
Inesse autem aquam musto vel hinc docetur, quod, cum in vetustatem procedit, fit mensura minus sed acrius fortitudine, quia exhalata aqua qua molliebatur remanet vini sola natura cum fortitudine sua libera, nulla diluti humoris permixtione mollita.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 20:1)
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno In Vaticanis condita musta cadis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XVIII1)
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi Et matutinum portat ineptus Have, Cui licet exuviis nemoris rurisque beato Ante focum plenas explicuisse plagas Et piscem tremula salientem ducere saeta Flavaque de rubro promere mella cado?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV2)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION