라틴어 문장 검색

nam mellitus erat, suamque norat ipsa tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 33)
Mellitos oculos tuos, Iuventi, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec unquam videar satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 481)
Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, saviolum dulci dulcius ambrosia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 991)
Viuo et regno, simul ista reliquiquae uos ad caelum fertis rumore secundo,utque sacerdotis fugitiuus liba recuso, pane egeo iam mellitis potiore placentis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 104)
Bellaria ea maxime sunt mellita quae mellita non sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:3)
ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:5)
Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:7)
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 106)
huc gemini vates sanctam canentis olivae fronde comam et niveis ornati tempora vittis evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros ortus et algentes laxavit sole pruinas, ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권175)
in quibus primi et praecipui erant Mellitus, Iustus, Paulinus, Rufinianus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX.3)
Exemplar epistulae, quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX.1)
Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius seruus seruorum Dei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:1)
Ut idem Mellitum ac Iustum episcopos fecerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III.1)
Ubi uero et haec prouincia uerbum ueritatis praedicante Mellito accepit, fecit rex Aedilberct in ciuitate Lundonia ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis episcopalis, et ipse, et successores eius haberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:1)
ANNO dominicae incarnationis DCIIIImo, Augustinus Brittaniarum archiepiscopus ordinauit duos episcopos, Mellitum uidelicet et Iustum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION