라틴어 문장 검색

Homo quippe res corporea est, et membris composita ac dissolubilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:12)
V. Quocirca unum ex suis membris ei adversarium inmisit, qui omnibus quae habuerat undeunde sublatis ad impatientiam (si posset) erumpere cogeret, ut desperans Deo in faciem bene diceret.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:1)
Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:3)
Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:5)
Quare igitur membrorum deformitas, quae naturaliter ex audacia ipsa inevitabili procedit eventu, amoris damno afficere debet amantem?í
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:6)
Sed comitum vulgus diversis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile saltu.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:3)
subito cum claustra fragore Horrendum disrupta tonant, semiustaque membra,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 4:4)
Sic olim Alcides, immania membra Leonis Instratus spoliis, vasta se mole ferebat, Evandri amplexus dextramque adjungere dextrae
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 9:6)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:3)
molem rursus coalescit in unam Divisum funus, sparsos prior alligat artus Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:2)
Qui aduersatur, id est, contrarius est Christo omnibus que membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem uidelicet, Apollinem, Iouem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:21)
Sed quia oculi sapientis in capite eius, si nos sumus membra et Christus caput, faciamus quod ait propheta:
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:9)
Forma, figura, modus, numerus, mensura decenter Membris aptatur et debita munera soluit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:4)
Sic sibi respondent concordi pace ligata Membra, quod in nullo discors uinctura uidetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION