라틴어 문장 검색

Hic tamen et supra quos diximus inferiores partibus egregie multis multoque minores, quamquam multa bene ac divinitus invenientes ex adyto tam quam cordis responsa dedere sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur, principiis tamen in rerum fecere ruinas et graviter magni magno cecidere ibi casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:7)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
quae sermonis auctor est Mercurii nomen accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:2)
item Mercurius hominum mentes vel oculos et excitat et sopit, ut ait poeta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 22:2)
Ut vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:1)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
— ὡσεὶ πτερὸν ἠὲ νόημα· ideo pennis Mercurius quasi ipsa natura solis ornatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:2)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 6:1)
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi, Tuque potens veri Paean, nullumque futuri A superis celate diem, suprema ruentis Imperii, caesosque duces, et funera regum, Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes Cur aperire times?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:59)
Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXV6)

SEARCH

MENU NAVIGATION