라틴어 문장 검색

Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris, Ne sua prostituat secreta suumque relinquens Archanum, uulgo tandem uilescere cogat, Nam sua secreti maiestas uilet et omni Priuatur splendore sui, si publica fiat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:6)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
Tu quoque communis meretricibus et parasitis Quicquid habes perdis, perderis ergo miser.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:6)
inique eciam acquisita restituendo,cum distinctione tamen, non quedam inique sunt acquisita et non iniqueretenta, ut lucra meretricis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 52:2)
"Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habens perdis, perderis ergo miser."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:29)
Tu quoque communis meretricibus et parasitis quicquid habes perdis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 5:10)
O seductor, tuum esseatque tuum facinus parentibus tuis ostendam, quia unaquaque nocte es solitusita furtim a me exire et meretrices adire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:35)
Oculus enim meretricis, laqueus amatoris est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:7)
Oculus ergo meretricis est laqueus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:8)
Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
Noli intendere in verba meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:22)
Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:10)
Nam si vere vidissent, vidissent deformem meretricis affectum, inhorrentem procaciam, indecentem impudicitiam, marcentes libidines, tetram colluvionem, animae vulnera, conscientiae cicatrices.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION