라틴어 문장 검색

tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
ergo siquis nunc mergos suavis edixerit assos,parebit pravi docilis Romana iuventus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장34)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:1)
postremo genus alituum variaeque volucres, accipitres atque ossifragae mergique marinis fluctibus in salso victum vitamque petentes, longe alias alio iaciunt in tempore voces, et quom de victu certant praedaque repugnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:18)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Deseritur Strymon tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves, et barbara Cone Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo Multifidi Peucen unum caput adluit latri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:13)
Tunc furor extremos movit Romanus Oretas, Carmanosque duces, quorum deflexus in Austrum Aether, non totam mergi tamen adspicit Arcton;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:41)
Aut siccum quod mergus amat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:56)
Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda, Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:42)
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori Crediderint) multis concurrere visus Olympo Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus, Edere nocturnas belli Pharsalia voces, Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:55)
tu sicca profundo Mergi plaustra putas, nullumque in vertice summo Sidus habes immune mari;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:19)
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLII2)
Ritus si placeant tibi Laconum, Contentus potes arido vapore Cruda Virgine Marciave mergi;
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII7)
Tyrrhenum Tyrrhenum mare dictum est vel quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, vel certe a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6710)
nostri aequoris Epirotici, quo Calabriae litus adluitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3971)

SEARCH

MENU NAVIGATION