라틴어 문장 검색

cognitum id Neroni, excubiasque militaris, quae ut coniugi imperatoris olim, tum ut matri servabantur, et Germanos nuper eundem honorem custodes additos degredi iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장6)
Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장1)
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres considunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장6)
Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:1)
contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 3:2)
Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 1:1)
Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu Poeninis iugis degredi iussus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장2)
quartadecimani postquam Alpibus degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam ferebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장11)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus - quod omni expetierat voto - in illis potissimum angustiis decernendum fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 21:1)
His per exercitum distributis profectus est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra metatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:36)
Tunc, demum, castra movit, et haud procul a Brunsvico consedit, castraque est metatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.32)
videas metato in agellocum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profestaquicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장67)
et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:4)
Sed Punicae insidiae alterum ferro castra metantem, alterum, cum vix evasisset in turrem, cinctum facibus oppresserant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION