라틴어 문장 검색

Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 2:1)
pro implexis sertis complexum corpore reddes, proque rosis oris sauia purpurei.
(아풀레이우스, 변명 9:28)
"inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:21)
"Scio istud et plane sentio, cum semper alioquin spretorem matronalium amplexuum, sic tuis istis micantibus oculis et rubentibus bucculis et renidentibus crinibus et hiantibus osculis et fragrantibus papillis in servilem modum addictum atque mancipatum teneas volentem:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:7)
"videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권173)
"per numeros volatalis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciviunt:"
(아풀레이우스, 변신, 5권174)
"Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:83)
Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
at intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:5)
Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:3)
Tunc ego trepidans, assiduo pulsu micanti corde, coronam, quae rosis amoenis intexta fulgurabat, avido ore susceptam cupidus promissi devoravi.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:2)
Fuit iste morbus febris pestilentis genus quoddam, neque tamen (ut videtur) in venis aut humoribus sedem occupans, cum non carbunculi, non pustulae, non purpureae aut lividae maculae sequerentur (massa scilicet corporis intacta).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:7)
Ducissa igitur tanquam in re explorata honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulum illum delicatum alba rosae Angliae, et ad corporis eius custodiam satellites ei assignavit ad numerum triginta hominum cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et caeruleo indutos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:20)
Album enim et nigrum marmoris, et maculae albi et purpurei in floribus garyophylli, conveniunt fere in omnibus praeter ipsum colorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 258:2)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION