라틴어 문장 검색

Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:4)
Hanc arborem plerique existimant ultra milliarium centesimum a mari aut non vivere aut non esse feracem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:4)
Deinde arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 8:3)
Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:3)
Conquadratae deinde foratis duobus adversis parietibus induuntur,ita ut a tabulato pedalis altitudinis, et inter se bipedalis latitudinis spatio distent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:4)
sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:3)
et quemadmodum solem pedalis magnitudinis arbitratur, sic et circa mores vana credulitate decipitur.
(단테 알리기에리, Epistolae 92:9)
Quatriduum undevicenorum milliarium iter conficiendo absumptum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.66)
Hora quinta, Lexingtoniam, quindecim milliaria Bostonia distantem, pervenerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.24)
Copias regias Concordia sese Lexingtoniam recipientes, per sex milliarium spatium, magno impetu insequebantur Americani, qui, de lapideis muris, tuti, eas mira celeritate incedentes, omni telorum genere, petebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.30)
His incommodis circumdati, nonaginta milliarium iter fecerunt, eoque in spatio conficiendo, dies undeviginti insumpserunt, ut auxiliis expectatis temporis satis ad conveniendum daretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.70)
Vernonius mons, ripa Virginiensi Potomac fluminis, ubi duo milliaria latum, pulcherrime situs est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.46)
sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:3)
mihi quidem quasi pedalis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 111:6)
Ideoque cùm Terrae semidiameter mediocris, juxta nuperam Gallorum mensuram, sit pedum Parisiensium 19615800 seu milliarium 3923 (posito quod milliare sit mensura pedum 5000;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 33:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION