라틴어 문장 검색

Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:2)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:11)
Illud in his rebus miserandum magnopere unum aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:1)
aut qui te sic respectantibus tractavere Nobis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 18:4)
gladii cum triste minantes Iudicium insolita trepidum cinxere corona, Atque auso medias perrumpere milite leges Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:17)
Nondum surgentibus altam In segetem culmis, cernit miserabile vulgus In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos, Et foliis spoliare nemus, letumque minantes Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:50)
di tibi ordo est 'dii tibi praemia ferant'. si qua pios respectant numina si quidem, ut Horatius si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)
promisi per contrarium ait pro minatus sum, quia minamur mala, promittimus bona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 961)
et minatur occulte, ne quis equum tentare audeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1894)
minans vel eminens, ut minaeque murorum ingentes;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2401)
nec enim minantibus convenit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2582)
Horatius minatus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 61216)

SEARCH

MENU NAVIGATION