라틴어 문장 검색

quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 805)
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI1)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
si prurit frictus ocelli angulus, inspecta genesi collyria poscit;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI284)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
quae vento spes raptast saepe misella.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:12)
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis, Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII1)
Centum miselli iam valete quadrantes, Anteambulonis congiarium lassi, Quos dividebat balneator elixus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VII1)
Vae glabraria, vae tibi misella:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII3)
His si quo careat misella casu, Victuram negat esse se nec horam.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXI3)
Post hoc flagitium misellus Aethon, Cum vult in Capitolium venire, Sellas ante petit Paterclianas Et pedit deciesque viciesque.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXVII3)
unde Iuvenalis "oculosque in fine trementes", Persius "patranti fractus ocello".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 86)
sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 11:4)
cur ocellos Italiae, villulas meas, non video?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION