라틴어 문장 검색

Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 51:1)
3. Eodem autem tempore quo rex servum tam bonum quam fuit comes Northumbriae amiserat, etiam amicum et affinem fidelem, Iacobum Tertium Scotiae regem, similiter amisit, qui miserabili farto functus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:1)
religio, negotia reipublicae, personae sublimes, privatorum negotia maioris momenti, denique casus omnis miserabilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:10)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis, Tocius atque rei seriem nomenque diei, Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti, Et dolet infecti furti se crimine plecti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:17)
Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:1)
Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장28)
Immites superos querens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 18:1)
Uictor immitem posuisse fertur
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 20:1)
reclamabant ad Pisanos planctu miserabili,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM35)
ubi stabat rex Timinus, satis miserabilis,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM159)
ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
quae respicit Arcton, inmitis, scopulosa, procax subitisque sonora flatibus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:338)
nonne velut capta rumor miserabilis urbe trans freta, trans Gallos Pyrenaeumque cucurrit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:65)
densus nube sua tactuque inmitis et haustu, sed vitreis idem lucidus usque vadis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus16)

SEARCH

MENU NAVIGATION