라틴어 문장 검색

Deinde mille capita Turcorum collecta, in curribus et saccis plaustrisque reposita, detulerunt usque ad portum qui Civitot dicitur, et sic navigio imperatori Constantinopolim missa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:18)
Tankradus portas civitatis inveniens clausas, et principem Christianum urbem tenere intelligens, missis nuntiis fide data, intromitti hospitandi gratia, precatur, et alimenta justa venditione et emptione sibi [0443D] impertiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:6)
Dux quidem duodecim praefectorum et omnium concivium constantiam et benevolentiam erga Baldewinum videns, eorum nolens petitioni satisfecit, ac Baldewinum sibi filium adoptivum fecit, sicut mos regionis illius et gentis habetur, nudo pectori suo illum astringens, et sub proximo carnis suae indumento semel hunc investiens, fide utrinque data et accepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:1)
Hostes vero, qui, Christianis subjugatis, per montana dispersi Christianorum praesidia et loca injuste invaserant, audita illius virtute militari, alii fugam capiebant, alii missis equis et mulis, auri argentique donis pretiosis amicitiae illius jungebantur, quatenus eum pacificum in omnibus, quae obtinebant, reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:8)
Quod Turci agnoscentes, et a moenibus speculantes, per pontem urbis lapideum raptim sociis collectis, armis et pharetris sumptis, in equo pariter exeuntes, ex improviso adsunt Christianis in tergo ad pabula missis, quorum plurima corpora, amputatis capitibus, humi prostrata reliquerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 86:2)
Ad haec sine intermissione in universas terras regni sui missa legatione, omnes primates et ammiraldos suos in unum jubet convenire, die determinata, quae tunc aptior videbatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:8)
In initio enim hujus viae quidam sacerdos vir boni testimonii et eximiae conversationis, in Italiae partibus manens, mihi a pueritia notus, quadam die more solito missam celebraturus, ad dioecesim sibi commissam solus carpebat iter trans spatium cujusdam agelli:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:3)
[0506C] Petrus ad haec a Corbahan accepta licentia redeundi, urbem Antiochiam introivit, renuntiaturus jactantiam quam audiverat a Corbahan.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:1)
Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 2:1)
Unde facta clam [0521A] conspiratione et missa turcis legatione, traditionem adversus Baldewinum machinabantur, qualiter cum suis aut occidi aut ab urbe posset depelli.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:3)
Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 32:5)
Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:8)
Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, videntes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant [0547C] propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum virtute armorum descenderunt, universis murorum custodibus in fugam versis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 38:3)
Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 56:1)
Sic divino decenter obsequio restaurato a duce catholico Christianisque principibus, campanas ex aere caeterisque metallis fieri jusserunt, quarum signum fratres dum caperent, mox ad ecclesiam laudes psalmorum missarumque vota celebraturi festinarent, et populus haec auditurus una properaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION