라틴어 문장 검색

annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 289:2)
tuto inde mari pulsis hostium navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 52:2)
commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 332:1)
sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 117:1)
in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 263:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)
Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION