라틴어 문장 검색

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 120)
quid non cultu mitescit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 262:2)
hic deus et terras et maria alta domat crede mihi, nobis mitescet Scylla, nec umquam alternante vacans vasta Charybdis aqua;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b21)
"pudet hoc mitescere cultu?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권113)
seu iudicis ira sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae16)
eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 201:2)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION