라틴어 문장 검색

fusos cervix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:9)
Ac primum laxos tenui de vimine circlos cervici subnecte;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:4)
his adiecerunt quidam partem, ita ut inventioni subnecterent, quia esset invenire, deinde iudicare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 36:1)
deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 270:1)
fortem vocemus cuius horrentes comae maduere nardo, laude qui notas manus ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens?
(세네카, Hercules Furens 7:8)
nempe illa cervix spolia deposuit ferae crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam ubique caluit, sed levi caluit face.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:26)
Te decet cingi comam floribus vernis, te caput Tyria cohibere mitra hederave mollem bacifera religare frontem.
(세네카, 오이디푸스 6:17)
intonsa iuvenis perpetuum coma, tigres pampinea cuspide territans ac mitra cohibens cornigerum caput, non vinces rigidas Hippolyti comas.
(세네카, 파이드라 11:8)
quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae solverit atque oculos moverit illa gravis, afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, sed quos ipse suis fecit Amor manibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a9)
candida laxatis onerato colla corymbis cinget Bassaricas Lydia mitra comas, levis odorato cervix manabit olivo, et feries nudos veste fluente pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1713)
cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 224)
exsequiae fuerint rari furtiua capilli uincula et immundo pallida mitra situ, et canis, in nostros nimis experrecta dolores, cum fallenda meo pollice clatra forent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 536)
"namque ambiguo sub pectore pridem verso, quid imbelles thyrsos mercatus et aera urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque huc tuleris varioque aspersas nebridas auro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:18)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)
ille tuis totiens praestabat tempora sertis, cum stata laudato caneret quinquennia versu ora supergressus Pylii senis oraque regis Dulichii specieque comam subnexus utraque.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum39)

SEARCH

MENU NAVIGATION